Liber Genesis*

Caput 49: Versus 27

Benjamin lupus rapax,etc.HIERON., ibid.Mane comedet praedam et ad vesperam dividet escam.Quanquam de Paulo manifestissime prophetia sit, quod in adolescentia sua persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit, etc., usque ad super sacerdotibus qui, servientes altari, vivant de altariI Cor. 9.Benjamin lupus rapax,etc.ISID.Quidam doctorum hoc ad Hierusalem retulit, etc., usque ad tunc dividet escam, intelligens a spiritu litteram esse dividendam, quialittera occidit, spiritus autem vivificatII Cor. 3.
(* Traductions européennes)